Liber Paralipomenon Primus*

Caput 12: Versus 14

Novissimus,etc. Hic significant doctores Judaeorum et gentilium, de quibus Paulus ex tribu Benjamin ait:Petrus, Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras mihi dederunt, et Barnabae societatis,etc.Gal. 11.Hi ad Christum venientes per omnia explorati sunt. UndeMatth. 16.:Vos autem quem me esse dicitis?Respondit Petrus pro omnibus:Tu es Christus Filius Dei vivi.Cui Dominus:Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.Et alibi:Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eisJoan. 20..
(* Traductions européennes)